Repertorium Blondianum

Glimpses and Aspects of Rome in the Decades (Basel, 1531)

Please note: In making these extracts I have been led by my own interests. I offer them in the hope they may also be of value to others. Some were signalled by Denys Hay, “Flavio Biondo and the Middle Ages,” in Renaissance Essays, p. 50 n. 4 (FM)

1.7
p. 91
Urbis autem Romae quam interea Narses obsidebat, haec erat conditio. Cives superioribus calamitatibus afflicti non admodum multi in urbe versabantur. Solitudo nonnullas vias totas habebat, aedificia pluribus in locis collapsa aut cremata cernabantur.

pp. 97-8
Quare omnia cernens pacatissima, nihil ultra accuratius egit, quam urbem Romam civibus frequentare, confracta collapsaque moenia, et urbis aedificia instaurare, et quibuscunque poterat modis civitatem ita reformare, ut in priscam rediret, cum potentiam amplitudinemque, tum etiam dignitatem. Nec tamen aliquod nunc extare scimus apud urbem Romam tanti viri monumentum, praeter egregium Aniensis in via Salaria pontem, qui ut carmina marmore incisa docent illius opibus est constructus. … Urbis autem Romae ad pristinam dignitatem instaurandae tantam Narses suscepit curam, ut diligentissimi patrisfamilias solicitudinem superaverit.

1.8
pp. 101-2
Coeperunt autem tunc urbs Roma et Italia novam habere gubernationis formam, ex qua dignitatem, gloriam, et apud orbem terrarum timorem magis amiserunt quam omnibus ex calamitatibus quae eas centum et sexaginta annos attriverant, atque aliquando Romam fecerunt relinqui scris et obscoenis avibus habitandam. Longinus nanque novum in Italiam adduxit magistratus nomen exarchatus Italiae, qui interpretabatur summus Italiae magistratus. … Neque post Basilium, qui cum Narsete consul fuit, vel consules Roma habuit, vel senatum legitime coactum, sed a duce Graeculo homine, quem exarchus ex Ravenna mittebat, res Romana per multa tempora administrata est.

p. 115 John the Deacon, Life of Gregory IV
iam vacua ruit Roma: ruinis nanque crescentibus ipsa destrui aedificia videmus, et postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt.

1.9
p. 117 Gregory to Phocas
memor esset illud inter reges gentium, et reipublicae imperatores distare: quod reges gentium domini servorum sunt, imperatores reipublicae domini liberorum.

p. 118
alter Bonifacius … ipse ab eodem Foca impetravit ut templum Romae celeberrimum a Marco Agrippa aedificatum, et omnibus diis gentilitatis prophanatum, mutato nomine sanctae Mariae et omnium Christi sanctorum ecclesia vocaretur. [cf. RI 3.62-6] (Liber Pontificalis, I, p. 317) (See T. Buddensieg’s ‘Criticism and Praise of the Pantheon in the Middle Ages and the Renaissance’, Classical Influences on European Culture, ed. R. R. Bolgar, Cambridge, 1971, pp. 259-67)

 

p. 123
Honorius I
quorum operum nihil hoc tempore visitur aliud quam basilicae beati Petri tectum ab ipso pontifice tegulis aeneis coopertum: quas quidem tegulas ex Romuli templo Eraclii imperatoris permissionis amovit [RI 1.51]: sed et novas ipse aliquot aedes a fundamentis extruxit, Agnetis martyris via Numentana, Apollinaris martyris, Ciriaci, Quatuor coronatorum [RI 1.82], Severini via Tyburtina XX ab urbe miliario, Petri et Marcellini via Labicana, Pancratii via Aurelia, Luciae virginis [RI 2.36], Adriani in tribus fatis [RI 3.54 tribus foris], et in loco fontium ad decollationem Pauli apostoli in aquis Salviis aedem Anastasii martyris, cuius corpus ex Perside delatum Eraclius Romam misit.

p. 128
Constantius in Rome
Introductusque imperator beati Petri primo et post alias urbis ecclesias accuratissime invisit, nulla prout effectus postea docuit religionis devotione adductus, magis quam ut ornamenta illarum furacibus oculis perlustraret.

p. 129
At Constantius postquam primis quinque adventus sui diebus basilicas et publica Romae loca perambulaverat, direptioni operam impendit. Etenim quaecunque vidisset ex aere aut marmore ad ornatum posita, per singulos dies aut loco abstracta, aut vi discerpta navibus imponi curavit, ut plus ille ornamentorum septem in diebus urbi Romae detraxerit, quam barbari antea in ducentis et quinquagintaocto annis per quos imperium inclinaverat, vel in praedam abstulerant vel confregerant.

1.10
p. 136 Sergius I
multas ex urbis Romanae basilicas instauravit.

p. 145
Liutprand in Rome

Gregorius II
Et cum Gregorius omnes Romanas basilicas maximo ornaret impendio, tum maxime urbis Romae moenia pene omnia … instauravit.

2.1
p. 157 Et quoniam multi essent Longobardi quibus religioni Christianae devotis, Romanoque affectis nomini gratum videretur apud urbem lares firmare, sedem eis in Vaticano concessit in territorio triumphali: qui locus pariter Saxonibus Romam confluentibus ab eodem pontifice concessus, diu fuit appellatus Longobardorum Saxonumque vicus: eamque invenio nominationem interiisse, quando amplissimum hospitale cui est sancti Spiritus in Saxonia appellatio, fuit ibidem ab Innocentio tertio pontifice aedificatum. [cf. RI 1.40]

Deductus ea pompa per viam Claudiam ad Vaticanum Carolus, Adrianum pontificem ad summas quae extant beati Petri basilicae marmoreas scalas in atrio expectantem non modo cernuus, sed omnibus scalae gradibus primo, et postea pontificis pedibus oscula figens salutavit.

p. 158 Non enim singula percurram minutiora, instauratas ornatasque ab eo [Hadrian I] singulas urbis aedes sacras, factasque pauperibus Christi largitiones, sabbatinum aquaeductum, cuius viginti ante annos diruti spes instaurationis complorata erat, in pristinam redegit formam, centum fornicibus solo editissimis magno impendio maioreque Romani populi opera studiose navantis conatu exaedificatis. Est vero is aquaeductus qui ab liquido uberrimoque fonte deductas Sutrium inter et Anguillariam scatent quae inspeximus, in viam Aureliam et inde Ianiculum usque perducitur: cuius aquae vis copiosa in Ianiculo urbis regione, quae nunc Transtyberim appellant, molas convolebat et per Aurelium Antonini pontem, cui unico inter alios sex pridem secum demolitos rupto nunc est nomen, in urbem derivabatur, multaque basilicae beati Petri loca ac Vaticani suburbi irrigabat… [RI 1.36, 2.94]

2.2
p. 172 Invenio autem quod diu attente quaesivi, Lotharium imperatorum tunc primum magistratus in urbe Roma constituisse, qui ius populo dicerent.

p. 174 siege of Rome, spoliation of St Peter’s and burning of St Paul’s

p. 183 John XII pope.
Eius gesta dum attente perquireremus, forte invenimus, quod a nobis supra desideratum non ambigimus, qualis Romanae urbis status et administratio fuerit. … Romae enim duo consules ex nobilitate quotannis tunc fiebant, qui ad vetusti consulatus exemplar summae rerum praeessent. Et praefectus item ex nobilitate creatus populo ius dicebat. Ex plebe autem creati singulis annis duodecim, quibus decarchonibus erat appellatio: senatus vicem in consiliis et deliberationibus obtinebant.

2.3
p. 189 Crescentius [II Nomentanus] exinde futuris prospiciens, quae timerentur ab imperatore periculis, muros urbis portasque instauravit, et moli Adriani castello sancti Angeli appellato, tot tantasque addidit munitiones, ut postea semper usque ad haec tempora saepius Crescentii, quam sancti Angeli castellum fuerit appellatum. [cf. II Umbria 4.21]

p. 204 Cepit vero Henricus [IV] sedem sibi et stativa militibus apud Capitolium non parva ex parte tunc integrum: et Romani rebellionis principes, quum pontificem castello deturbandi munitissimo nullam cernerent spem praeberi, clauserunt muris ad viarum exitus in repagula excitatis. Henricusque interim familiae Corsorum tunc Romae potentis, quae Gregorio favebat, aedium partem Capitolio subiectarum evertit. Expugnandaque Septisolii arce maximus adhibuit conantus. Id vero Lucii Septimii imperatoris opus, reliquiae cuius contra monasterium sancti Gregorii cernuntur, trinos habuit invicem suprapositos columnarum ordines, quarum inferiores solo inhaerentes, nullis pro sua sublimitate scalis superari, nec pro crassitudine ferro igneve corrumpi poterant, fueruntque multae paucis, quae nunc astant assimiles: contextum vero super eas in contignationem ex marmoreis trabibus, solarium totidem paulo minores sustentabant, inter quas cubicula, coenacula, et porticus spatiosas fuisse vestigia nequaquam minima nunc ostendunt. [cf. RI 3.57-8, CensusID: 150806 does not include]

p. 205 … milites autem sui Capitolio, ad quod eos consedisse ostendimus, moturi sive casu, sive de industria illud reliquerant incensum. … Irruerunt tamen armati cives, vique illum ut expellerunt intentarunt: qua factum est causa, ut proxima in campi Martii regione Guiscardi copiae subiecto igni, eam quae nunc quoque cernitur fecerint vastitatem. Nam quicquid ex porta Flumentanea, tunc Famminia (sic) et nunc populi dicta, hinc ad sancti Sylvestri et sancti Laurentii in Lucina, inde in sanctorum Triphonis et Augustini aedes pertinent, id assumpsit incendium. … sed proeliis potius apud Amphiteatrum, nunc Colosseum commissis, cogebantur per singulos dies sui milites decertare. Quod quum diutius ferre non posset Guiscardus, aedes civium domosque tunc frequentes quotquot hinc a Colosseo per Lavicanam viam ad martyrum Petri et Marcellini, inde ad sanctorum Ioannis et Pauli per Caelium montem ad Lateranum pertinent, et incensas diruit: quam pulcherrimae regionis vastitatem ad nostra temporis continuasse videmus. Ea nos et alia Henrici tertii temporibus gesta considerantes, coniicimus urbem Romam quae pontificum Romanorum beneficio imminutas longe supra vires non parum instauraverat, tunc primum ad hanc quae nostris inest temporibus rerum exiguitatem esse perductam.

p. 208 ref. to Lucan Pharsalia 7.185-213 or Plut. Caes. 47 or Aulus Gellius 15.18.1-3

2.4
p. 215 Petrus Leonis’s fortified house near the church of S. Nicola in Carcere

p. 230 Capitolium parvam tunc etiam vetustatis retinens partem conscendit

p. 232 Venit itaque Henricus ad tertium idus Februarii ad Montemgaudii, qui et Malus dicitur, cui postero die signiferi cum vexillis, quas appellabant bandas, et serinarii iudices stratoresque, maxima populi multitudo cum olivae ramusculis occurrerunt. Eoque parvo in spacio, quod montem Malum et civitatem Leoninam intercedit, rex bis ex more iureiurando salutem clero populoque Romano spopondit. Cum est ventum ad supremos scalarum atrii gradus, prostravit se rex ad pontificis pedes, et elevatum ille ad oris osculum admisit, terque invicem amplexi principes molli incessu ad portam argenteam pervenerunt. Ea erat quarti, ut ostendimus, Leonis opus, quam quia argento nudata erat, restitutam Eugenius quartus pontifex praestantissimus aeneam fecit. [RI 1.58] … Sedes erant duae in rota positae pavimenti porphyritica, quam valvis maioribus aeneis proximam videmus, quas cum insedissent principes, petiit imperatorem pontifex, ut promissa servaturus investituris abrenunciaret.

p. 233 … id civitatis Leoninae, quod a basilica in Saxonum portam vinariis hospitatoriisque tabernis frequentabatur …

p. 236 Gelasius II
… electionem factam fuisse invenimus Romae in Paladio, qui locus est ad infimas Palatini montis radices, nunc Palara dictus [RI 1.76]

Quia simili in fuga, quam nostris temporibus sanctae memoriae Eugenius quartus commisit, pariter evenit.

2.5
p. 241 Romani maxima usi insolentia, creatis pontifice inscio senatoribus, urbem per eos administari quaesiverunt. cf. 243 Romani rempublicam affectantes

p. 243 … sed navibus secundo Tyberi est delapsus [Eugenius III]: quem Romani haud secus quam Gelasium olim et nuper quartum Eugenium armis telisque iniectis prosecuti sunt.

p. 244 Romans have consuls

coronation of Frederick I
… in pratis quae appellant Neronis [see Jordan 2.430], tentoria stationesque habebat…

p. 250 venit in mentem nunc unica priscorum socordia Romanorum, qua illos Livios usos scribit, quando fusis apud Alliam fluvium a Gallis Senonibus, ac plane deletis eorum copiis nec portae urbis clausae sunt, nec aliter hosti ita obvium itum est, quin ea gens inimica patentibus portis urbem ingressa, ferro ignique demolita sit. … satis constat nobis, nec Alliensem, nec Cannensem consternanda re Romana tanti fuisse, quanti eadem pene delenda haec Thusculana clades momenti fuit [II 3.44]: nunquam enim postea populum, nunquam divitias Roma habuit, nisi quas nuper magni Eugenii, quam temporibus suis cum lautiore cultu instaurare occoepit.

p. 251 His intellectis pontifex sibi timens patriachium linquens Lateranense in Frangepanensium domos amphitheatrum sanctae Mariae novae monasterium, et pallaram sive palladium undique complexas se contulit …

2.6
p. 264 … ruinarum illius [Tusculum] saxa Romam sunt delata, quae in clivo huius temporis Capitolino ad memoriam conservatur. [II 3.44, Liber Pont., Platina Celestine III]

pp. 275-6 Extant Romae duo huius pontificis [Innocent III] opera, situ, utilitate, et usu longe distantia, hospitale sancti Spiritus in Saxia a Lombardis et Saxonibus ibi solitis habitare appellatum, quod in Vaticani suburbio celebre et ditissimum hospitalitati amplissimae deservit unum, et alterum turris appellata Comitis Ursini operis, quae muro omnium totius urbis rarissimo sublimitate surgit eximia. Estque ad forum olim Nervae ad veteris Suburae principium, quae per aetatem nostram et diu ante inhabitata, nullo omnino usui est aut fuit. [RI 3.52] See Lib. Pont., Ptolemy of Lucca, Hist. Eccl. 21.16.

2.7
p. 280 Extat vero Honorii pontificis, cum decretales multae, tum Romae opera sancti Laurentii extra muros urbis reparata cum coenobio basilicarum sanctasanctorum ad Lateranensem ecclesiam instaurata, celebris sanctimoniae oratorium.

p. 282 Coeperant paulo ante Romani exploso consulum, de quo iam diximus, magistratu, senatores quandoque unicum, quandoque binos creare annuos, quibus eadem pene quae prius consulibus fuerat, custodiae urbis dicendique iuris potestas esset attributa: cum tamen aerarii cura non satis integra dato a pontifice magistratui linqueretur, ut ad plenariam administrationem praeter urbium arciumque et provinciarum urbi adiacentium subiectionem nihil deesse Romanis videretur: Hannibalque ex Hannibalda gente Romana nobilis senator haeresi consentiebat, in quam multi inciderant sacerdotes, hique pontificis reditum formidantes, senatore usi complice, populum in rebellionem tumultumque concitaverant …

p. 283 Romae interea ad apertam rebellionem ventum erat, quod senator mores imitatus priscae reipublicae vetustissimos legem rogaverat, populumque struxerat pascua, vectigalesque proventus omnes, non magis Romanae urbis, quam provinciarum Romae undique adiacentium reipublicae iurium censeri.

2.8
p. 312 Hisque populi magnatumque contentionibus est factum, ut Romae senatoris exploso nomine, Baranderesii tunc primum creati sint, qui numero plurimi ex omni regione sumpti, urbem ex arbitrio administrarent.

p. 216 Quumque dextero lacu Fucino ad veteres aquaeductus aqua olim Martia Romam per ducenda excitatos, qui et nunc quoque visuntur …

p. 325 [Nicholas III] Qui opera Romae reliquit, ut in ea aetate conspicua, erecta, instaurataque apud sancti Petri basilicam, apudque Lateranum palatia [RI 1.53]
… Et Romae interea Hannibalenses factio potentissima contractis undique auxiliis tumultum in urbe conciverant, nihil aliud adnixi, quam ut eiectis, sicut dicebant, dominio Ursinis reipublicae forma in urbe constitueretur.
… multisque in locis caedes et incendia commissa, et ad infimas Capitolii collis radices, qua parte nunc est, ut clivus in urbem ducens, aedibus frequentatiorem, mercatum nunc appellant, domus aliquot crematae, aliquot ferro sunt dirutae, quas ruinas eo loco nunc deformes esse videmus.

p. 328 Quare pontifex Honorius [IV] … Romam accedens apud sanctam Sabinam in Aventino habitavit, quas ab eo tunc aedificatas aedes nunc desertas dirutasque videmus … [RI 1.75]

p. 330 [Nicholas IV] In primisque urbs Roma civium agitata dissidiis incendia atque caedes plurimas pertulit.

2.9

p. 336 institution of Jubilee by Boniface VIII

p. 345 Arces vero urbis  … aedes erant in Theatris, Thermis, et vetusti operis aedificiis in arcis formam, quod etiam nunc facile intelligitur, communitae …

p. 355 Urbem enim Romam duo primarii nobiles ex iis quos nunc Barones appellant, sese regis Romanorum vicarios dicentes, gubernabant. Eratque is annuus magistratus a Romano senatu creatus, gessit tamen magistratum illum quandoque unicus, qui dum abesset alius sustinebat.

2.10

pp. 364-5 [Cola di Rienzo] Nicolaus severus, et clemens, libertatis pacis iustitiaeque tribunus, ac sacrae Romanae reipublicae liberator illustris. … et pristinam redditurum rempublicam. … Quin etiam constat, externas Romani olim provincias ad reviviscentis Romanae reipublicae famam exultavisse. Quod quidem affirmaturi non fuimus, nisi haec omnia Franciscus Petrarcha qui interfuit saepissime scriberet.

p. 368 [Cola di Rienzo sent back to Rome] Sed Nicolaus immemor se illum fuisse, qui primo tribunatu in tanta de se orbem olim Romanum adduxisset expectatione, mira coepit insania debacchari.

p. 369 … ad portam Esquilinam, quae tunc sicut et nunc sancti Laurentii diceretur … [RI 1.12]

p. 373 Agentem Romae Urbanus stimulavit, ut apostolorum Petri et Pauli capita perquireret, quae dei favore inventa, locello condidit eminente in Lateranensi ecclesia extante, multo argento auro undique gemmato plurimum exornata.

p. 390 [Boniface IX] Molem namque Adriani castellum Crescentii, sive sancti Angeli appellatum, quae diu ante corrosa undique et dumis obsita in caprarum pascua fuerat destituta, additis circa moenibus et turri in medio excitata restituit in eam, quae nunc, arcem omnium munitissimam.

3.1

p. 394 … et quae etiam extant marmoreae triumphorum apud urbem incisiones ostendant.

 

3.4
p. 458 death of Martin V, election of Gabriel Condulmer as Eugene IV.
[Martini nepotes] Hisque patritia Columnensium familia oriundis, erant Romae amici et clientes multi vetustae familiae gratia parati, quorum tamen numerum Martini pontificatus adauxerat, et praeter oppida a maioribus possessa omnes illi terrarum ecclesiae arces, in eorum potestate erant. Novo itaque pontifici declarato Adriani molem, sancto Angeli castellum, et arcem Ostiae adolescentes restituunt, et magnae partem pecuniae dono mittunt.

split in cardinals over the Colonna nephews

p. 459 Stefano Colonna's attack on Rome

p. 462 Eugene makes peace with the Colonna, Francesco Condulmer and Angelotto Fusco made cardinals.

3.5

p. 469 Sigismund in Italy
Per sextam vero kalendarum Ianuarii diem, ex novissimo non ultra inclinantis, sed collapsi Romani imperii more, ferrea corona Mediolani coronatus … Tandem missi iterato a Caesare idem Caspar et Marchio comes, impetraverunt ut Romam veniret imperiali diademate ac fastigio sublimandus. Ingressum ad diem kalendarum Iuniarum undecimam, populus Romanus illum maxima deduxit pompa, et pontifex ad scalas usque basilicae divi Petri, cum cardinalibus et clero obvius comiter excepit, ac pridie earundem kalendarum, solennissimis caerimoniis coronatum imperatorem Augustumque appellavit.

p. 473 Caeterum adventu Micheletti in urbem, res pontificis nihilo erectior facta erat, cum interea in patrimonio adiacentibusque urbi quibuslibet locis, omnia belli incendio conflagraret, pontifex etiam qui in Vaticano divi Petri palatio parum esset securus, ad media Romae loca, divi Laurentii in Damaso aedem se contulit. … Cuius adventu [reinforcements] pontifex ad divi Petri palatium est reversus.

p. 474 Fortebraccius per mediam noctem, palatium sancti Petri, quod tunc inhabitaret pontifex noctu irrumpere meditatus, ad secundum lapidem via Aurelia substitit.

 

p. 479 Curialibus vero eam ob rem pontifici migrandum fore suadentibus, is [Eugene IV] forti nimis respondebat animo, Romam sibi non esset tam faciliter relinquendam. Cumque ab divi Grisogoni aedibus ad virginis transtyberinae basilicam a navalibus remotiorem se contulisset, multi sarcinulis caute praemissis, prout cuique sese obtulit occasio sunt profecti.
… nosque Venetias simul misit … curaturosque insuper ut … et triremis quam Florentini Pisis habebant, sibi obviam mitterentur. Secundo navigantes Tyberi, in inferum delapsi pelagus dextrum radebamus Hetruriae littus, et promontorium quod dicitur caput montis superantes, subiectum Centucellum portum intendebamus, tranquillo tum forte per meridiem mari, multa in eo littore antiquitatis monumenta, priscorum scriptis celebrata, e puppi biremis qua vehebamur episcopo ostendebamus, qui ad turres locus, qui sunt pyrgi veteres, quae graviscae, cum sex de improviso triremes inflatis adesse velis conspicimus, quas duci Mediolani e Genua esse docuerunt insignia. [see II 2.20-1]

 

3.6

pp. 481-4 flight from Rome of Eugene IV

Quo nanque tempore defecerunt ab Eugenio pontifice Bononienses, Romae etiam omnia pessime successerunt. Romani enim ducis Mediolani et Nicolai Piccinini apud Vetrallam Sphortiae oppositi instigationibus impulsi, simul potentatus pontificis desperatione adducti, ad diem Kalendarum Iunii tertiam, Ponceletto cive Romano, paucisque perditissimis sese duces exhibentibus, Capitolium invaserunt, et populi libertatisque dominatu per urbem acclamato, portas urbis praesidio firmaverunt, excepta Appia, quam Sphortiani, Michelettus, Laurentius et Leo, de tumultu certiores facti obsidione Tiburtina ocius soluta, praemissis frumentatoribus occuparunt. Eaque praesidio munita, cum a Valmontone aliisque oppidis familiae Comitum acciperent commeatum, ad divi Pauli basilicam consederunt. Postera die quam erat tumultuatum, Romani pontificem adeuntes multis sunt questi de gravibus diuturni belli incommodis, de civium inopia, de maioribus periculis quae prospicerent impendere, et aliam sibi regendae urbis rationem ineundam, rem quoque publicam sibi capessendam fore clamitantes, Adriani molem, quod dicerent Crescentii castellum, arcemque Ostiensem postularunt demandari custodienda civibus, quos ad id muneris publico consilio delegissent. Quibus perficiendis cum dilatio et mora temporis opus essent, Franciscum Condulmarium cardinalem Venetiarum pontificis nepotem camerariumque interea dari obsidem contenderunt. Pontifice vero mitius respondente et ut curam civitatis ipsi susciperent permittente, atque etiam suadente, instare illi et arces immoderatius petentes, camerarium quousque redderentur pro pignore efflagitabant. Eoque temeritatis et audaciae sunt progressi ut cum perhumane responderet camerarius, ac maiora postulatis melioraque diceret a pontifice concedenda, aspere in eum licentiusque locuti, manus iniecerint abstraxerintque illum a sinu pontificis, multis obortis lacrimis, ne tanto Romanam urbem coinquinarent flagitio exhortantis. Pontificis post haec domum frequenti custodia saepientes, ripae Tyberis curam eo consilio efferatioribus commiserunt, ut quotquot appellerentur naves, tamquam asportaturae pontificem mergerentur. Eo exaudito Romanorum tumultu, cardinalis Comes, qui in domum Pauli Coccii Romani civis diverterat, mutata veste scapham sub Flaminia porta conscendens, in Adriani molem Tyberi adnavigavit. Cardinalis vero Ursinus deducente Ursino fratre Nerulam petiit, castellum quod paterna haerediate munitissimum possideret. At Recanatensis episcopus, quo tempore Tollentinas civitatem se contulit, Urbeventanam miserat etiam Florentinorum triremem, qua pontifex posset securus Pisas, prout constiterat, navigare. Sed cum paucis ante rebellionem diebus Romani, illa in navalibus visa, de pontificis fuga obloqui occepissent, eam ipse multis quibus esset necessaria profectio permiserat ad Civitatemveterem perducendam. Quia vero insularum Italiae plurimi pyratae, quamprimum curiales Romanorum fidem dubiam ducentes, supellectilem audiverant emittere Romanum litus et portum Ostiae latrociniis infestabant, Eugenius pontifex triremam unam, cui praeerat Vitellius pyrata Hischeus, mercede conductam, praesidio adhibuerat. Nec erant qui suspicarentur illum se tali commissurum viro, quem pyratam stipendio omnibus quicunque petivissent facere solitum audivissent. Detentus eo custodiae modo pontifex, Romanos benigne alloquitur adeuntes. Multa in rempublicam, plurima in ecclesiasticam nititur suadere, brevi futurum affirmans, si rem bono suscepissent animo, ut se urbis gubernandae molestia liberato, curam gerente rerum ecclesiae attentiorem, illis autem Romanae rei, quam in libertatem propriam putarent vindicatam prudenter et ex animo consulentibus Romae status constitueretur optimus, sperarique licere, Romanam rem sub pontificibus talem denuo futuram, qualem sub principibus audiverant floruisse. At illi, verba reddentes verbis, enixius contendebant ut Romam se conferret apud sanctum Apostolum, faustam domum praedecessoris sui moderaturus. Eam etenim vallo circundatam honestam illi carcerem destinaverunt, quousque a Basiliensi concilio et ab duce Mediolani, [p. 482] quid de ipso fieret, mandaretur. Et tamen interea Piccininum missis oratoribus ut legionem adduceret, rogitabant, pontificem illi et Romam pro duce Mediolani quamprimum advenisset, dare polliciti. Domesticis vero et paucis qui in comitatu manserant praelatis, Blasio in primis Veneto, ex Demolina gente patricio, qui erat patriarcha Hierosolymitanus, Astorgio Anconitano, Nicolao Tropiensi et Angelo Parentino episcopis, per singulos dies pontifici renunciantibus, instare illi omnium etiam Romanorum qui sibi afficerentur iudicio capitis periculum et propterea ut fuga sibi consuleret suadentibus, magnam ipse confidentiam, de vi minimam suspicionem prae se ferre, caeteros adhortari, fecitque huiuscemodi magnitudinis animi rumor, concordi domesticorum ex sententia loquentium voce disseminatus, Romanos de vi in pontificem deliberabundos, quam custodiendo adhibuerant diligentiam remittere et sese ad parandum apostolorum basilicae domum intentius convertere. Id cum esset pontifici exploratum [lege explanatum?], Nicolao episcopo Tropiensi dedit negotium ut se a curia profecturum dissimilans lembum suae accommodum fugae in navalibus compararet. Sed cum nimia Massiotti naviculatoris, cymbam cuius conduxerat episcopus, lautitia, ripam nanque navalium cui cymba erat alligata mundaverat cymbamque ornatius straverat, consilium esset detectum, remis Romani veloque Nauclerum spoliarunt et Tropiensem convitiose redargutum intra urbem a conspectu pontificis removerunt. Ioannes interim Miletus civis Neapolitanus pontificis cui tunc quatuor et viginti serviverat annis Soldanus forte Transtyberinam perambulans regionem, Valentino Neapolitano, qui Vitellio triremis gubernatori erat scriba obviavit, inter loquendumque comperit illum instauranda commeatu triremi scapham cum calonibus adduxisse. Blande igitur multa Neapolitanum concivem de Massiotti imprudentia allocutus, intelligit Valentinum postquam comparando commeatu advenisset facinus grande meditatum id offerre quod ipse et plurimi anxie quaeritarent. Scapham itaque paleis et ceno immundam inter navigia ubi a casu fuerat alligata conspicatus Valentinum Soldanus iubet expectare, medio in Tyberis alveo paratum, et calones commeatum interea a cauponibus comparare. Ad pontificemque evestigio reversus, oblatam esse fortuitu scapham renunciat omnium maxime idoneam, nullae per ornatum apparatumque Romanis suspicioni futuram, cuius ductor Neapolitanus civis et Vitellii scriba sese ultro obtulerit expectetque medio Tybridis alveo accessuros. Dies erat Nonarum Iunii prima et hora tunc ab ortus solis septima. Quo in tempore Romani nocturna fatigati vigilia altum sub tectis et in umbra somnum capiebant. Pontifici ergo Soldanus refert occasionem optimam esse oblatam ut clam omnibus ad navalia ire possent. Tum pontifex cui extrema quaeque ante oculos versarentur, memor quamprimum advesperascet eundem sibi fore ad sancti apostoli aedes, ubi aut vitam finiat aut pontificatu nefarie spolietur, subito abeundi consilium capit. Ipse itaque et Soldanus, nigris quas in domo haberent monachorum sancti Pauli vestibus induti, e cubiculo egrediuntur. Posteriori exinde aedium parte descedentes, in inferiorem domesticis curialibusque frequentatam, ideo transeuntes se incognitos esse coniiciunt, quod nullum vident sedentem assurgere, vel ex more in faciem se prosternere, et mulas conscendentes strigosissimas, quibus monachi sancti Pauli consueverant vectari, porta egressi domus posteriore, ad navalia stadio distantia a nullo recogniti pervenere. Erat forte tunc patriarcha Hierosolymitanus repentini pontificis consilii non ignarus et episcopi Anconitanus ac Parentinus in aula simulantes pontificis audientiam expectare quos adveniens turba Romanorum stipatus regionis Transtiberinae princeps Romanus civis interrogat, quid apud pontificem ageretur. Cui respondit patriarcha illum cum primum ex meridiano somno excitatus fuerit in conspectu se omnibus se facturum. Valentinus interim a pincerna quem praemiserat Soldanus in ripae summitatem accitus, aegre depositum mula pontificem, Soldano adiuvante, retinet et per ripae devexum sustentat brachio descendentem. Cumque scapham per litoris iniquitatem sicco male vidisset adhaerere, medium amplexatus per aquas ad femur vadis scaphae imposuit resupinum. Tunc remis ut iussi erant incumbentes socii secundo Tyberi advolaverunt. Converterat in se multos per ripam navalium fusos et in vicinis existentes navibus novae rei spectaculum, monacos qui citato advenissent gradu, dimissis sine custode mulis, ripa praecipites actos esse, et alterum viribus vegetum scapham ingressum arma remosque raptim expedivisse, alterum nisi tacuisset rapto et violenter abducto similem fuisse in scapham umeris comportatum. Augebat admirationem scribae omnibus noti familiarisque praeceps sine cuiusquam salutatione profectio. Dum tamen cunctabundi alter ab alterius pendet iudicio, Valentinus navalia [p. 483] turrimque custodiae praeterlabitur. Reversus interea domum pincerna patriaechae Hierosolymitano renunciat pontificem se vidente navim ingressum abscessisse. Et cardinalis sancti Marcelli, quem pontifex capto camerario apud se retinuerat, a familiari suo certior factus pontificem veste monachali indutum recedere futura formidans mala, fugam et ipse intra urbem comparat; ministris vero perterritis et multa praecipitanter queritabundis illum comitantibus, Romani qui regionis Transtyberinae principem adduxerant illum in aulam adeuntes anxii renunciarunt inferiorem domus partem per cardinalis sancti Marcelli fugam direptae ab hostibus similem curamque diligentiorem de persona pontificis habendam esse. Tuncque apud navalia derepente nova incerto autore vox auditur pontificem esse qui simulato monachi amictu fugiens navigarit. Resonat clamoribus Transtyberina regio et arma omnes raptimque pontificem insequendum vociferantur. Quibus exauditis vocibus princeps regionis, postquam pontificem comperit profugisse, magno incensus furore patriarcham quem eius consilii conscium fuisse assereret, frustra rogantem comprehendi et in Capitolium duci, alios pontificem insequi, alios bona illius quae multa erant relicta populo Romano intacta servare iubet. Anconitanus vero et Parentinus episcopi aliique pontificis domestici, partim Adriani molem, partim Romam fuga praecipiti petivere. Eo perlato in urbem nuncio Romani armati inermesque in navalia concurrentes pars qua navi, quando aufugerit, quo fure abductus, interrogant, pars insiliunt equos, pars pedibus quacunque casus obtulit insequuntur, pars expedita, quam a Massiotto acceperant cymba tergo instare per fluvium properarunt. Fecerat fortuna, quae difficillimis quibusque novos semper addit labores, Valentinum non scapham triremis ut consueverat quam agilem elegantemque apud Ostiam Vitellus habebat, sed oblatam forte piscatoriam fluviatilemque populeam adduxisse, cuius carina picis ignara crassum pro ligni natura villis accipiens limum, sudantes remiges frustrabatur ut Veneto [lege vento] etiam per meridiem a mari immoderatius reluctante, quo maiori Ostiam petebant conatu, eo magis Romam referri viderentur. His remoratus causis Valentinus non prius magnum tortuosi amnis reflexum ad sancti Pauli octo passuum milia per aquae cursum ab urbe distantem, praeterlabi potuit quam Romani notis accurrentes semitis terrestri itinere dimidio breviore praeoccupassent. Erat tunc forte per aestatis tempora fluvius aqua macer ut sinuosos recessus aquis pleniores scapha petere cogeretur et Tyberis complentes ripas Romani, pars de infimo secundum aquas alveo, hastis in fluvium iactatis, pars balistis et oblatis forte missilibus quibusque telis desuper minabantur. Eorum territi aspectu Soldanus Valentinusque pontificem ut principio immissus fuerat resupinum scuto tegentes balistis quas etiam ipsi habebant in hostem versis, scuta duo sagittis hostium praetenderunt. Exortoque Romanorum clamore, minas inter et multa quae immittebantur tela taciti sunt delapsi. Qui vero navigantes insequi properaverant, cymba in subiectam turri navalium glaream impacta, desides substiterunt. At pedibus equisque insecuti, licet primo frustrati essent conatu, nequaquam insequi destiterunt sed aliis item semitis qua se flectit amnis requisitis contumeliosissimas ubicunque exaudiri potuerunt voces in pontificem clamavere. Quod tamen spei retrahendi pontificis principio habuissent, qui perniciore cursu praecesserant, ad anfractum quem porti dicunt in Portuensis agri ripa expectantes, scalmum piscatorium forte oblatum, expeditis iuvenibus compleverunt, eosque in Ostiensem ripam quae est e regione traiicientes, iusserunt loca virgultis biblisque obsita insidere. Ut si forte pontifex, scalmo in Tyberi viso, armatis hostibus conserto, et ripam Portuensem multitudine innumera tectam cernens, terrestri et breviuscula Ostiam versus via in qua nullus appareret hostis excendens iret, fugiens caperetur. Die interim ad vesperam declinante, qui pontificis scaphae obsistebat ventus remisit et mari cedente Tyberis rapidior defluebat. Stans igitur altiuscula puppi Valentinus hostes primus omnium et inimicum conspicatus scalmum remiges hortatur, praemia spondet a pontifice ingentia, gloriam memorat quae obscurissimo natos loco et genus honestabit suum qui Romanum pontificem sanctum virum faucibus canum eripuerint, quam omnes hactenus sanctissimi patris merito et miraculo per spiculorum imbres, per volantia undique tela, per adactas cominus pectori lanceas illaesi transiverint, memorat. Scapha interim concitatius delabens, hostili appropinquat scalino [lege scalmo]. Videres Romanos ad scaphae conspectum per amnis ripas furentes, partim voce et iactatis in aera brachiis minitabundos, partim multa Valentino et remigibus, si pontificem traderent [p. 484] pollicentes, partim spicula, lapides, tela, eminus iacientes. Tunc qui scalmum armati insederant, proram medio amnis cursus obiicientes, spicula et ipsi contorquent, lanceas quaquaversum quam possunt longe exerunt, ut nullus appareat securus remigi cursus quin utrobique praeterlapsurus viscera transfigatur. In eam adductus difficultatem Valentinus, impetendum hostilem scalmum proram prora, armis arma vociferat collidenda, lanceas subito Soldanus aliique stantes quatuor, scuta duo, tres balistas sedentes expediunt et medio ipse amnis cursu furibundus ruens Valentinus, hostium proram petere contendebat. Tum Romani carioso et putrido, ut postea dixerunt, diffisi scalmo ac demissae desuper rapido aquae cursu remisque valide impulsis fortiter irruentis scafae impetu mergi timentes cursu deflexerunt et securum Valentino sine contentione transitum permiserunt. Exorto exinde vectorum pontificis clamore alacritate pleno, sedens ipse tunc primo qui orationi institutisque erga deum officiis ad eam horam iacens et magna itineris parte tacitus vacasset quo gesta essent modo omnia repetebat, et laudatis pro virtute omnibus, multa pollicitus, turrim adlabitur Ostiensem.

 

 

 

p. 485 Florentini …pontificem … maximis illum exquisitissimisque ut est eius populi ingenium consuetudoque pompae apparatibus, ad diem vigiliae natalitiorum divi Ioannis Baptistae, qui apud eos est solemnissimus, Florentiam perduxerunt.

pp. 489-90 machinations of Riccio in Rome (cf. pp. 493, 509)

4.1

pp. 563-4 Cum itaque cardinalis Florentinus [Giovanni Vitelleschi] apud urbem Romam legionem in hibernis continuisset, superbum quod sibi in Corneto a fundamentis aedificaverat palatium invisurus, per kalendas Aprilis Adriani molis Romanae arcis praefectum admonet, se cui sit in animo ad Etruriae partes ea ratione exercitum ducere, ut rebus ecclesiae subveniat, quas Piccininum audiverit impetiisse, per eam pontis Adriani viam mane profecturum: proinde obvius exiret, sibi quae in rem suam forent necessaria aperiturus. Praefectus vero cui patavino civi Antonio Rido est nomen, quod cum amicissimo Aquilegiensi patriarcha [Ludovico Scarampi] pridem constituisset, advenienti solus inermisque in pontis radicibus obviavit, et post accuratissime datam acceptamque salutem multa in illum in equo stantem, de futuris munimento arcis, deque commeatuum apparatu allocutus, pari lente gradientis caballi passu comitabatur, et ceu caveret ne dicentem exaudirent qui praecedebant sequebanturque comites, propius accedens equi habenas molliter attrectabat. Sermone ad extremam pontis pilam producto, cum in levam flectere cardinalis pararet, porta exiturus aenea, quae in vaticani suburbia ducit, illico demissa decidit, et portam clausit, quam ea de causa in superioribus latenter praefectus suspenderat cararacta: quo in momento cathena medium complexa pontem, quam fulcino in id solum cavato ne a praetereuntibus cerneretur, pulvere cooperuerant, sese cubitis quatuor elevavit, pendentibus sub fornice ponderibus, quae arcis custodes ruere attracto funiculo permiserunt, quo in infima ferebantur impetu, eodem illam sublimem extensamque agentibus. Tuneque captus es inquiens praefectus, habenam tenacius traxit. Infremuit illico cardinalis, et stricto quem ad latus gestaret acinace, caballoque stimulis concitato, sese illius manibus proripere contendebat, cum subito emicant qui armati delituerant in insidiis, et ferro unco contis imposito, primus cervicem, alter elevatum in ictum cum acinace brachium, reliqui latera totumque carpentes diversum, prout diversi incompositique irruerant, agitabant. Trahentem tamen praefectum equus est secutus, et cardinalis cervicem secundum aurem dextrumque genu saucius, intra promuralia septa, ubi imperatoris Adriani titulos literis cubitalibus marmore excisos habentes cernuntur parietes, est perductus.

Machiavelli has a version of this.